Lectio I - Liber Genesis, 1
La création du monde.
Lectio I – Liber Genesis, 1
- In principio creavit Deus caelum et terram.
- Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
- Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
- Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
- Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
- Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
- Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
- Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
- Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
- Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
- Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita.
- Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
- Et factum est vespere et mane, dies tertius.
- Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
- ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram”. Et factum est ita.
- Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
- Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram
- et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
- Et factum est vespere et mane, dies quartus.
- Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”.
- Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
- benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram”.
- Et factum est vespere et mane, dies quintus.
- Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita.
- Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
- Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
- Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
- Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.
- Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
- et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita.
- Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Vocabula
inanis, -is, adj. — vide, sans contenu
abyssus, -i, f. — abîme, gouffre d’eaux profondes
fero, ferre, verbe — être porté, se mouvoir
firmamentum, -i, n. — voûte céleste, firmament séparant les eaux
arida, -ae, f. — terre sèche, sol desséché
germino, -are, verbe — germer, produire des plantes
pomifer, -era, -erum, adj. — qui porte des fruits
in semetipso — en lui-même, en son propre être
luminaria, -orum, n. pl. — corps lumineux (ex. le soleil, la lune)
luminare, -is, n. — un corps lumineux
praesum, -esse, verbe — être à la tête de, dominer
pullulo, -are, verbe — pulluler, se multiplier abondamment
cetus, -i, m. — grand animal marin, monstre marin
motabilis, -is, -e, adj. — mobile, qui peut être mu
iumentum, -i, n. — bête de somme, bête de trait
subicio, -icere, verbe — soumettre, mettre sous la domination
esca, -ae, f. — nourriture, aliment
vescor, vesci, verbe déponent — se nourrir de (+ ablatif)
valde, adv. — très, intensément, fortement