Lectio II - Evangelium Lucae, 2
Naissance de Jésus.
Lectio II – Evangelium Secundum Lucae, 2
- Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
- Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
- Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
- Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
- ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
- Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
- et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
- Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
- Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
- Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
- quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
- Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio”.
- Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
- “Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis”.
- Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”.
- Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
- Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
- Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
- Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
- Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
- Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
- Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
- sicut scriptum est in lege Domini: “Omne masculinum adaperiens vulvam (1) sanctum Domino vocabitur”,
- et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum (2).
- Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
- et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
- Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
- et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
- “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
- quia viderunt oculi mei salutare tuum,
- quod parasti ante faciem omnium populorum,
- lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”.
- Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
- Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
- — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes”.
- Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
- et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
- Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
- Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
- Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
- Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
- Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
- consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
- Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
- et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
- Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
- stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
- Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”.
- Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?”.
- Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
- Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
- Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
Vocabula difficiliora
describo, -ere, verbe — enregistrer, recenser
profiteor, -eri, verbe déponent — se faire enregistrer, déclarer sa résidence
desponsatus, -a, -um, adj. — fiancé, promise
pario, -ere, verbe — enfanter, accoucher
pannus, -i, m. — linge, étoffe
praesepe, -is, n. — crèche, mangeoire
deversorium, -i, n. — hôtellerie, lieu d’hébergement
vigilia, -ae, f. — veille, tour de garde nocturne
evangelizo, -are, verbe — annoncer une bonne nouvelle
ad invicem, loc. adv. — mutuellement, l’un à l’autre
confero, -re, verbe (part. présent : conferens) — comparer, méditer
circumcido, -ere, verbe — circoncire
concipio, -ere, verbe — concevoir
purgatio, -onis, f. — purification
sisto, -ere, verbe — présenter, offrir
adaperio, -ire, verbe (part. présent : adaperiens) — ouvrir
vulva, -ae, f. — matrice, sein maternel
hostia, -ae, f. — offrande, victime sacrificielle
turtur, -uris, m. — tourterelle
pullus, -i, m. — petit (d’oiseau), oisillon
ulna, -ae, f. — bras
contradico, -ere, verbe — contredire, s’opposer
pertranseo, -ire, verbe — traverser, transpercer
vidua, -ae, f. — veuve
ieiunium, -i, n. — jeûne
obsecratio, -onis, f. — supplication, prière instante
supervenio, -ire, verbe (part. présent : superveniens) — arriver soudainement
confiteor, -eri, verbe déponent — rendre grâce, louer
subditus, -a, -um, adj. — soumis, obéissant
Notae
(1) adaperiens vulvam
ouvrant le sein maternel. Prescrit dans Ex 13,2 et 13,12, ce précepte impose la consécration à Dieu de tout fils premier-né.
(2) par turturum aut duos pullos columbarum
une paire de tourterelles ou deux petits de colombe. Prescrit en Lv 12,8 : c’est l’offrande prévue pour les femmes pauvres après un accouchement.