Lectio III – Actus Apostolorum, 3
La guérison du boîteux.
Lectio III – Actus Apostolorum, 3
- Petrus autem et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
- Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
- is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
- Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “Respice in nos”.
- At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
- Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”.
- Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
- et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
- Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
- cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
- Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
- Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
- Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;
- vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,
- ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
- Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
- Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
- Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
- Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
- ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
- quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.
- Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
- Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.
- Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.
- Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
- Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris”.
Vocabula difficiliora
claudus, -a, -um, adj. — boiteux, infirme
baiulo, -are, verbe — porter
eleemosyna, -ae, f. — aumône
intueor, -eri, verbe déponent — regarder fixement
respicio, -ere, verbe — regarder
intendo, -ere, verbe — fixer l’attention
allevo, -are, verbe — relever, faire lever
protinus, adv. — aussitôt, immédiatement
consolido, -are, verbe — raffermir, affermir
basis, -is, f. — appui, fondement
exsilio, -ire, verbe — bondir
stupeo, -ere, verbe — être stupéfait
intueor, -eri, verbe déponent — regarder fixement
trado, -ere, verbe — livrer, remettre
refrigerium, -i, n. — rafraîchissement, soulagement
quotquot, pron. indéf. — tous ceux qui
annuntio, -are, verbe — annoncer
nequitia, -ae, f. — mauvaises actions, péchés