Lectio IV - Evangelium Ioannis, 1
Jean le Baptiste.
Lectio IV – Evangelium Ioannis, 1
- In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
- Hoc erat in principio apud Deum.
- Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
- in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
- et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
- Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
- hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
- Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
- Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
- In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
- In propria venit, et sui eum non receperunt.
- Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
- qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
- Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
- Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”.
- Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
- quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
- Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
- Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”.
- Et confessus est et non negavit; et confessus est: “Non sum ego Christus”.
- Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”.
- Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”.
- Ait: “Ego vox clamantis in deserto: ‘Dirigite viam Domini’, sicut dixit Isaias propheta”.
- Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
- et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”.
- Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
- qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti”.
- Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
- Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
- Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
- Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”.
- Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
- et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: ‘Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto’.
- Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei”.
- Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
- et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”.
- Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
- Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”.
- Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
- Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
- Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Invenimus Messiam” — quod est interpretatum Christus;
- adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas” — quod interpretatur Petrus.
- In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”.
- Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
- Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”.
- Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”.
- Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est”.
- Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”.
- Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”.
- Respondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis”.
- Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”.
Vocabula difficiliora
perhibeo, -ere, verbe — porter témoignage, rendre témoignage
quotquot, pron. indéf. — tous ceux qui, autant que
sinus, -us, m. — sein, creux (fig. proximité intime)
enarro, -are, verbe — raconter, déclarer clairement
do, dare, verbe — que nous donnions
dirigo, -ere, verbe — redresser, rendre droit
solvo, -ere, verbe — délier, détacher
corrigia, -ae, f. — courroie, lanière
calceamentum, -i, n. — chaussure, sandale
intueor, -eri, verbe déponent — regarder fixement, contempler
crastinum, -i, n. — le lendemain, jour suivant