Lectio V - Liber Ruth, 1
Ruth et Noémi.
Lectio V – Liber Ruth, 1
- In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
- Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii, alter Mahalon et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi.
- Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis,
- qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis.
- Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
- Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas.
- Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae,
- dixit ad eas: “Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum:
- det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt
- et dicere: “Tecum pergemus ad populum tuum”.
- Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
- Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios,
- numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”.
- Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
- Cui dixit Noemi: “En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”.
- Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
- Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit”.
- Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
- Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: “Haec est illa Noemi!”.
- Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens.
- Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens?”.
- Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant.
Vocabula difficiliora
fames, -is, f. — famine
videlicet, adv. — c’est-à-dire, bien entendu
orbatus, -a, -um, adj. — privé de mari ou d’enfants
surgo, -ere, verbe — se lever, se dresser
pergo, -ere, verbe — continuer son chemin
uterque, utraque, utrumque, pron. — l’une et l’autre, toutes deux
nurus, -us, f. — bru, belle-fille
respicio, -ere, verbe — avoir compassion, prendre en considération
esca, -ae, f. — nourriture, aliments
via posita, expr. — en chemin, en route
sortior, -iri, verbe déponent — destinées à recevoir un mari
pergo, -ere, verbe —