Lectio VI - Liber Ruth, 2
Ruth dans le champ de Booz.
Lectio VI – Liber Ruth, 2
- Erat autem Noemi consanguineus viri sui homo potens et fortis nomine Booz.
- Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: “Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui illa respondit: “Vade, filia mea”.
- Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
- Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: “Dominus vobiscum”. Qui responderunt ei: “Benedicat tibi Dominus”.
- Dixitque Booz iuveni, qui messoribus praeerat: “Cuius est haec puella?”.
- Qui respondit: “Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide
- et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit”.
- Et ait Booz ad Ruth: “Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis.
- Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint.”
- Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: “Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?”.
- Cui ille respondit: “Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas.
- Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas”.
- Quae ait: “Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum”.
- Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto”. Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias.
- Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: “Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam;
- quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat.”
- Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios).
- Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
- Dixitque ei socrus: “Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui!”. Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: “Nomen viri est Booz”.
- Cui respondit Noemi: “Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!”. Rursumque ait: “Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent”.
- Et Ruth: “Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur”.
- Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”.
- Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua.
Vocabula difficiliora
consanguineus, -i, m. — parent par le sang, proche
vado, -ere, verbe — aller, s’avancer
spica, -ae, f. — épi, partie d'une céréale
meto, -ere, verbe — moissonner, récolter
ubicumque, adv. — partout où, en quelque lieu que
reperio, -ire, verbe — trouver, découvrir
tergum, -i, n. — dos, arrière
messor, -oris, m. — moissonneur, ouvrier des champs
sitio, -ire, verbe — avoir soif
sarcinula, -ae, f. — petit paquet, bagage
haurio, -ire, verbe — puiser, tirer (un liquide)
vescor, vesci, verbe déponent (gén. : *vescendi*) — du repas, de l'action de manger
buccella, -ae, f. — bouchée de pain, morceau
acetum, -i, n. — vinaigre
latus, -eris, n. — côté, flanc
porrigo, -ere, verbe — il tendit, il offrit
polenta, -ae, f. — bouillie, grain cuit, sorte de purée
manipulus, -i, m. — gerbe, poignée de blé moissonné
fasciculus, -i, m. — petit faisceau, botte de céréales
proicio, -icere, verbe — jetez, laissez tomber
corripio, -ere, verbe — réprimander, blâmer
virga, -ae, f. — tige, rameau, baguette
excutio, -ere, verbe — secouer, battre pour séparer
hordeum, -i, n. — orge, céréale rustique
ephi, n. inv. — mesure hébraïque (~22 litres)
insuper, adv. — en plus, par-dessus
iungo, -ere, verbe — être joint, uni, s’associer
seges, -etis, f. — moisson, culture
triticum, -i, n. — froment, blé