Lectio XI – Evangelium Matthaei, 15
Les Pharisiens — La Cananéenne — La multiplication des pains.
Lectio – Evangelium Matthaei, 15
- Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
- “Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum manducant”.
- Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
- Nam Deus dixit: ‘Honora patrem tuum et matrem’ et: ‘Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur’.
- Vos autem dicitis: ‘Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit (1),
- non honorificabit patrem suum’; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
- Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
- ‘Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
- sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum’”.
- Et convocata ad se turba, dixit eis: “Audite et intellegite:
- Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”.
- Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”.
- At ille respondens ait: “Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
- Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent.”
- Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”.
- At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis?
- Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
- Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
- De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
- Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”.
- Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
- Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”.
- Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”.
- Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”.
- At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”.
- Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”.
- At illa dixit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”.
- Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
- Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
- Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
- Ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
- Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”.
- Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”.
- Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”.
- Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
- et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbae.
- Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
- Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
- Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.
Vocabula difficiliora
manduco, -are, verbe — manger, consommer
mandatum, -i, n. — commandement, ordre
munus est, expression — c’est une offrande, un don sacré
quodcumque, pron. indéf. — tout ce qui, quoi que ce soit
prosum, prodesse, verbe — être utile, profiter
irritus, -a, -um, adj. — nul, annulé, sans effet
colo, -ere, verbe — honorer, vénérer
turba, -ae, f. — foule, multitude
coinquino, -are, verbe — souiller, rendre impur
sino, -ere, verbe — laisser, permettre
ducatus, -us, m. — direction, conduite
fovea, -ae, f. — fosse, trou, piège
edissero, -ere, verbe — expliquer, exposer
secessus, -us, m. — évacuation, excrétion
cor, cordis, n. — cœur (siège des pensées, intentions)
furtum, -i, n. — vol, larcin
lotus, -a, -um (part. pass. de lavare) — lavé
vexo, -are, verbe — tourmenter, maltraiter
pereo, -ire, verbe — périr, se perdre
catellus, -i, m. — petit chien
turba, -ae, f. — foule, multitude
satio, -are (1re pers. pl. subj. prés. act.) — que nous rassasiions
praecipio, -ere, verbe — ordonner, donner l’ordre
discumbo, -ere, verbe — se coucher pour manger, s’allonger à table
sporta, -ae, f. — panier, corbeille
Notae
(1) Munus est – quodcumque ex me profuerit
Allusion à une pratique mentionnée aussi en Marc 7,11 : déclarer un bien comme « offrande sacrée » permettait d’en soustraire l’usage aux parents.