Lectio XIV – Liber Danielis, 13
Faux Témoignage.
Lectio XIV – Liber Danielis, 13
- Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim;
- et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;
- parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.
- Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
- Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.
- Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
- Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
- Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius
- et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.
- Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;
- erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
- Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
- “Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se.
- Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
- Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.
- Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.
- Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver”.
- Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.
- Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:
- “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.
- Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te”.
- Ingemuit Susanna et ait: “Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;
- sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”.
- Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,
- et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.
- Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.
- Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,
- cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;
- et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt.
- Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
- Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.
- At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.
- Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.
- Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;
- quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
- Et dixerunt presbyteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;
- venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
- Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.
- Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.
- Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus”.
- Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.
- Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
- tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.
- Exaudivit autem Dominus vocem eius.
- Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;
- et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”.
- Et conversus omnis populus ad eum dixit: “Quis est iste sermo, quem tu locutus es?”.
- Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!
- Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”.
- Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”.
- Et dixit ad eos Daniel: “Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”.
- Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,
- iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: ‘Innocentem et iustum non interficies’.
- Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi”. Qui ait: “Sub schino”.
- Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”.
- Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.
- Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.
- Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”.
- Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”.
- Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.
- Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,
- ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
- Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
- Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Vocabula difficiliora
valde, adv. — très, beaucoup
pomerium, -i, n. — verger clos, jardin
videor, -eri, verbe déponent — sembler, paraître
revertor, -i, verbe déponent — revenir
everto, -ere, verbe — renverser
recordor, -ari, verbe déponent — se souvenir
vicissim, adv. — réciproquement
erubesco, -ere, verbe — rougir, avoir honte
concumbo, -ere, verbe — coucher avec
sollicite, adv. — avec soin
sciscitor, -ari, verbe déponent — s’informer
invicem, adv. — l’un l’autre
aptus, -a, -um, adj. — approprié
heri, adv. — hier
nudiustertius, adv. — avant-hier
solus, -a, -um, adj. — seul
aestus, -us, m. — chaleur
smegma, -atis, n. — onguent
ostium, -i, n. — porte
claudo, -ere, verbe — fermer
posticium, -i, n. — porte de derrière
commisceo, -ere, verbe — mêler, unir
emitto, -ere, verbe — envoyer, faire sortir
ingemisco, -ere, verbe — gémir
angustia, -ae, f. — détresse
undique, adv. — de toutes parts
ago, -ere, verbe — faire
effugio, -ere, verbe — fuir, échapper
intus, adv. — à l’intérieur
absque, prép. + abl. — sans
opus, -eris, n. — œuvre
incido, -ere, verbe — tomber dans
curro, -ere, verbe — courir
famulus, -i, m. — serviteur
irruo, -ere, verbe — se précipiter
presbyter, -i, m. — ancien
iniquus, -a, -um, adj. — injuste
porro, adv. — de plus
discooperio, -ire, verbe — découvrir
satio, -are, verbe — rassasier
decor, -oris, m. — beauté
fleo, -ere, verbe — pleurer
suspicere, -ere, verbe — regarder en haut
queo, -ire, verbe — pouvoir
malitiose, adv. — avec méchanceté
fatuus, -a, -um, adj. — insensé, sot
procul, adv. — au loin, à distance
diiudico, -are, verbe — juger, discerner
inveteratus, -a, -um, adj. — endurci, ancien
operor, -ari, verbe déponent — accomplir, faire
noxius, -a, -um, adj. — coupable
schinus, -i, m. — lentisque (arbre)
mentior, -iri, verbe déponent — mentir
scindo, -ere, verbe — fendre, couper
amoveo, -ere, verbe — écarter, éloigner
decipio, -ere, verbe — tromper
prinus, -i, m. — yeuse, chêne vert
coetus, -us, m. — assemblée, groupe
consurgo, -ere, verbe — se lever contre