Lectio XVI – Evangelium Marci, 5
Trois guérisons.
Lectio XVI – Evangelium Marci, 5
- Et venerunt trans fretum maris (1) in regionem Gerasenorum.
- Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
- qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
- quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
- et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
- Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
- et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”.
- Dicebat enim illi: “Exi, spiritus immunde, ab homine”.
- Et interrogabat eum: “Quod tibi nomen est?”. Et dicit ei: “Legio nomen mihi est, quia multi sumus”.
- Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
- Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
- et deprecati sunt eum dicentes: “Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus”.
- Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
- Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
- Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
- Et qui viderant, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis, narraverunt illis.
- Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
- Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
- Et non admisit eum, sed ait illi: “Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui”.
- Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
- Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
- Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
- et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”.
- Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
- Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
- et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
- cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
- dicebat enim: “Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero”.
- Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
- Et confestim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”.
- Et dicebant ei discipuli sui: “Vides turbam comprimentem te et dicis: ‘Quis me tetigit?’”.
- Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
- Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
- Ille autem dixit ei: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua”.
- Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?”.
- Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “Noli timere; tantummodo crede!”.
- Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
- Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
- et ingressus ait eis: “Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit”.
- Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
- et tenens manum puellae ait illi: “Talitha, qum!” — quod est interpretatum: “Puella, tibi dico: Surge!” —.
- Et obstupuerunt continuo stupore magno.
- Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
- Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
Vocabula difficiliora
fretum, -i, n. — bras de mer, détroit
monumentum, -i, n. — sépulture, tombeau
immundus, -a, -um, adj. — impur, souillé (souvent démoniaque)
catena, -ae, f. — chaîne
ligo, -are, verbe — lier, enchaîner
compedes, -ium, f. pl. — entraves, chaînes aux pieds
dirumpo, -ere, verbe — il avait brisé, rompu violemment
comminuo, -ere, verbe — il avait mis en pièces, broyé
domo, -are, verbe — maîtriser, dompter
concido, -ere, verbe — se frapper, se blesser
torqueo, -ere, verbe — tourmenter, torturer
deprecor, -ari, verbe déponent — supplier, implorer
regio, -onis, f. — contrée, région
grex, gregis, m. — troupeau
ruo, -ere, verbe — se précipiter, s’élancer violemment
vestio, -ire, verbe — vêtu, habillé
qualiter, adv. — comment, de quelle manière
misereor, -eri, verbe déponent — avoir pitié, faire miséricorde
archisynagogus, -i, m. — chef de synagogue
filiola, -ae, f. — petite fille, fillette
comprimo, -ere, verbe — presser, serrer
profluvium, -ii, n. — écoulement, flux
perpatior, -i, verbe déponent — souffrir, endurer
erogo, -are, verbe — dépenser
proficio, -ere, verbe — progresser, faire effet
deterior, -ius, adj. comparatif — pire, plus mauvais
confestim, adv. — immédiatement
sicco, -are, verbe — dessécher
semetipse, pronom réfléchi renforcé — lui-même
vexo, -are, verbe — importuner, déranger
tantummodo, adv. — seulement
eiulo, -are, verbe — pleurer à grand bruit, gémir
turbo, -are, verbe — s’agiter, se troubler
irrideo, -ere, verbe — se moquer de, railler
assumo, -ere, verbe — prendre avec soi
obstupeo, -ere, verbe — être frappé de stupeur