Lectio XXI – Evangelium Lucae, 19, 1–28

La parabole des mines.

Lectio XXI – Evangelium Lucae, 19

  1. Et ingressus perambulabat Iericho.
  2. Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
  3. Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
  4. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
  5. Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”.
  6. Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
  7. Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “Ad hominem peccatorem divertit!”.
  8. Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”.
  9. Ait autem Iesus ad eum: “Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
  10. venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat”.
  11. Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
  12. Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
  13. Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: ‘Negotiamini, dum venio’.”
  14. Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: ‘Nolumus hunc regnare super nos!’.”
  15. Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
  16. Venit autem primus dicens: ‘Domine, mina tua decem minas acquisivit’.
  17. Et ait illi: ‘Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates’.
  18. Et alter venit dicens: ‘Mina tua, domine, fecit quinque minas’.
  19. Et huic ait: ‘Et tu esto supra quinque civitates’.
  20. Et alter venit dicens: ‘Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
  21. timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti’.”
  22. Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
  23. Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.
  24. Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.
  25. Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
  26. Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
  27. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”.
  28. Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.

Vocabula difficiliora

pusillus, -a, -um, adj. — petit, de petite taille
sycomorus, -i, m. — sycomore, arbre à figues
suspicio, -ere, verbe — lever les yeux vers, regarder en haut
excipio, -ere, verbe — recevoir, accueillir
dimidium, -i, n. — moitié
domus, -us, f. — maison (ici au datif : à la maison)
adiicio, -ere, verbe — ajouter
confestim, adv. — immédiatement, sur-le-champ
longinquus, -a, -um, adj. — éloigné, lointain
mina, -ae, f. — mine (monnaie antique)
negotior, -ari, verbe déponent — faire du commerce, faire fructifier
augeo, -ere, verbe — augmenter, faire croître
modicus, -a, -um, adj. — modeste, petit
fidelis, -e, adj. — fidèle, digne de confiance
sudarium, -i, n. — linge, mouchoir
meto, -ere, verbe — moissonner, récolter
semino, -are, verbe — semer
nequam, indecl., adj. — mauvais, inutile, sans valeur
mensa, -ae, f. — table ; ici : table de change, banque
usura, -ae, f. — intérêt (d’un prêt), revenu financier
exigo, -ere, verbe — j’aurais perçu, exigé
adsisto, -ere, verbe — se tenir debout à côté, être présent