Lectio XXII – Liber Exodi, 8
Les grenouilles, les moustiques et les mouches.
Lectio XIX – Liber Exodi, 8
- Dixitque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Extende manum tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti”.
- Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti.
- Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti.
- Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino”.
- Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”.
- Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
- Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt”.
- Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni.
- Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris;
- congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
- Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
- Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”.
- Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti.
- Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis;
- et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
- Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
- Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint.
- Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae;
- ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud”.
- Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
- Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: “Ite, sacrificate Deo vestro in terra”.
- Et ait Moyses: “Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent.
- Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis”.
- Dixitque pharao: “Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me”.
- Et ait Moyses: “Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino”.
- Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;
- qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem.
- Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.
Vocabula difficiliora
operio, -ire — recouvrir, couvrir entièrement
constituo, -ere — fixer, établir, décider
deprecor, -ari — supplier, prier avec insistance
abigo, -ere — chasser, faire partir
sponsio, -onis, f. — engagement, promesse
condico, -ere — convenir de, fixer par avance
agger, -eris, m. — monceau, amas, tas
computresco, -ere — se putréfier, pourrir complètement
ingravo, -are — alourdir, endurcir (ici : le cœur)
scinifes, -um, m. pl. — moustiques
consurgo, -ere — se lever, se dresser
diluculum, -i, n. — aube, point du jour
musca, -ae, f. — mouche
segrego, -are — séparer, mettre à part
gravis, -e — lourd, pénible, accablant (superlatif : très lourd, insupportable)
immolo, -are — immoler, offrir en sacrifice
macto, -are — immoler, frapper (rituellement)
obruo, -ere — accabler, écraser, lapider
fallo, -ere — tromper, duper
vicis, f. (défectif) — fois, occasion