Lectio XXV - Evangelium Ioannis, 9
L'aveugle de naissance.
Lectio XXV – Evangelium Ioannis, 9
- Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
- Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: “Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur?”.
- Respondit Iesus: “Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
- Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
- Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”.
- Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
- et dixit ei: “Vade, lava in natatoria Siloae!” — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
- Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”;
- alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”.
- Dicebant ergo ei: “Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi?”.
- Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: ‘Vade ad Siloam et lava!’. Abii ergo et lavi et vidi”.
- Et dixerunt ei: “Ubi est ille?”. Ait: “Nescio”.
- Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
- Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
- Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”.
- Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!”; alii autem dicebant: “Quomodo potest homo peccator haec signa facere?”. Et schisma erat in eis.
- Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia (1) aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”.
- Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
- Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”.
- Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
- Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”.
- Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
- Propterea parentes eius dixerunt: “Aetatem habet; ipsum interrogate!”.
- Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”.
- Respondit ergo ille: “Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video”.
- Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”.
- Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”.
- Et maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
- Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”.
- Respondit homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
- Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
- A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
- nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”.
- Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras.
- Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”.
- Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”.
- Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”.
- At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum.
- Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”.
- Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”.
- Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: ‘Videmus!’; peccatum vestrum manet”.
Vocabula difficiliora
praetereo, -ire, verbe — passer devant
oportet, verbe impersonnel — il faut
exspuo, -ere, verbe — cracher
lutum, -i, n. — boue, pâte
sputum, -i, n. — salive
linio, -ire, verbe — enduire, étendre (sur)
vicinus, -i, m. — voisin
nequaquam, adv. — en aucune façon, pas du tout
conspiro, -are, verbe — se liguer, conspirer
confiteor, -eri, verbe déponent — reconnaître, déclarer (publiquement)
maledico, -ere, verbe — maudire, insulter
cultor, -oris, m. — adorateur, fidèle, serviteur (d’un dieu)
Notae
quia – complétive
En latin tardif, quia peut signifier « que » après certains verbes comme scire, dicere, credere (cf. Gaffiot, s.v. quia ; Vulg. 1 Cor 6,9).