Lectio XXVI – Liber Exodus, 9
la grêle et les furoncles.
Lectio XXVI – Liber Exodus, 9
- Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
- Quod si adhuc renuis et retines eos,
- ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis;
- et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel.
- Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”.
- Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
- Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum.
- Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone;
- sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti”.
- Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.
- Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti.
- Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
- Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi;
- quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
- Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra.
- Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
- Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum?
- En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus.
- Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur”.
- Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos;
- qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris.
- Et dixit Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti”.
- Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
- Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est.
- Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit.
- Tantum in terra Gessen (1), ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
- Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: “Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei.
- Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis”.
- Ait Moyses: “Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra.
- Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum”.
- Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret;
- triticum autem et Linum non sunt laesa, quia serotina erant.
- Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram.
- Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum;
- et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi.
Vocabula difficiliora
renuo, -ere, verbe — refuser
retineo, -ere, verbe — retenir, empêcher de partir
pereo, -ire, verbe — périr, disparaître
cinis, -eris, m. — cendre
camīnus, -i, m. — four, fourneau
spargo, -ere, verbe — répandre, disperser
ulcus, -eris, n. — ulcère, plaie
vesica, -ae, f. — bulle, cloque
turgeo, -ere, verbe — enfler, être gonflé
vicis, -is, f. — tour, occasion, fois
plaga, -ae, f. — coup, fléau, plaie
percutio, -ere, verbe — frapper, atteindre, châtier
pestis, -is, f. — peste, fléau, épidémie
pluo, -ere, verbe — pleuvoir, faire pleuvoir
grando, -inis, f. — grêle
discurro, -ere, verbe — courir de tous côtés, jaillir
fulgur, -uris, n. — éclair, foudre
confringo, -ere, verbe — briser, fracasser
necdum, adv. — pas encore
linum, -i, n. — lin (plante textile)
hordeum, -i, n. — orge
laedo, -ere, verbe — blesser, endommager
spica, -ae, f. — épi
triticum, -i, n. — blé
far, farris, n. — épeautre, blé ancien
serotinus, -a, -um, adj. — tardif, de fin de saison
augeo, -ere, verbe — augmenter, aggraver
Notae
Gessen
Gessen est la région fertile du delta oriental du Nil où habite le peuple d’Israël en Égypte (Gn 47,6).