Lectio XXIX – Evangelium Marci, 10, 1–31
Les petits enfants.
- Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
- Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
- At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”
- Qui dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”.
- Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri (1) scripsit vobis praeceptum istud.
- Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
- Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam,
- et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
- Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”.
- Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
- Et dicit illis: “Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
- et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur”.
- Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
- At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
- Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud”.
- Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
- Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”
- Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
- Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem”.
- Ille autem dixit ei: “Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea”.
- Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”.
- Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
- Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt”.
- Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.
- Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei”.
- Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “Et quis potest salvus fieri?”
- Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”.
- Coepit Petrus ei dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”.
- Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
- qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
- Multi autem erunt primi novissimi (1), et novissimi primi”.
Vocabula difficiliora
consuesco, -ere, verbe — avoir l’habitude de, être accoutumé à
libellus, -i, m. — petit livre, écrit, billet (ici : acte écrit)
repudium, -ii, n. — répudiation, divorce
duritia, -ae, f. — endurcissement, dureté (morale)
moechor, -ari, verbe déponent — commettre un adultère
offero, -re, verbe — présenter, offrir
comminor, -ari, verbe déponent — menacer, gronder
nosco, -ere, verbe — connaître, savoir
intueor, -eri, verbe déponent — regarder attentivement
diligo, -ere, verbe — aimer, chérir
maereo, -ere, verbe — être affligé, être triste
obstupesco, -ere, verbe — être frappé de stupeur
foramen, -inis, n. — trou, ouverture
acus, -us, f. — aiguille
semetipse, pronom réfléchi renforcé — eux-mêmes (insistance)
centies, adv. — cent fois
Notae
Ad duritiam cordis vestri
La préposition ad exprime ici non un but mais une cause : " en raison de l’endurcissement de votre cœur. " Cf Gaffiot, sens C-VI.
novissimi
Ici au sens de "les derniers". Cf Gaffiot, sens 6.