Lectio XXXIV - Evangelium Marci 14, 1-26

L’onction à Béthanie et la Cène.

Lectio XXXIV - Evangelium Marci 14, 1-26

  1. Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
  2. dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
  3. Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
  4. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
  5. Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
  6. Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
  7. Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
  8. Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
  9. Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.
  10. Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
  11. Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
  12. Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et manduces Pascha? ”.
  13. Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
  14. et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
  15. Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
  16. Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
  17. Et vespere facto, venit cum Duodecim.
  18. Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
  19. Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
  20. Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
  21. Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.
  22. Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
  23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.
  24. Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
  25. Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
  26. Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.

Vocabula difficiliora

alabastrum – vase en albâtre, flacon précieux.
nardi – nard, plante aromatique d’Orient, utilisée pour un parfum.
puri – pur, sans mélange, authentique.
semetipsos – eux-mêmes.
fremo, -ere – gronder, murmurer avec indignation.
sino, -ere – laisser, permettre.
praevenio, -ire – devancer, prévenir.
prodo, -ere – livrer, trahir.
gaudeo, -ere – se réjouir.
manduco, -are – manger, mâcher.
lagoena, -ae, f. — cruche, flacon.
baiulo, -are — porter, transporter un fardeau.
refectio, -onis, f. — salle à manger, lieu de repas.
stratum, -i, n. — lit, couche, tapis étendu.
discumbo, -ere — s’étendre pour manger, se mettre à table.
contristor, -ari — être attristé.
singillatim, adv. — un par un, individuellement.
intingo, -ere — tremper, plonger dans un liquide.
catinus, -i, m. — plat, écuelle.
effundo, -ere — répandre, verser abondamment.
genimen, -inis, n. — rejeton, produit, fruit (de la vigne).

Notae

(1) @Pascha et Azyma
La Pâque et les Azymes. Durant la fête des Azymes, célébrée pendant sept jours après la Pâque, il était interdit de manger du pain levé