Lectio XXXV – Liber I Samuelis, 5
L’arche d’alliance chez les Philistins.
Lectio XXXV – Liber I Samuelis, 5
- Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.
- Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
- Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo.
- Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen:
- porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.
- Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.
- Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “ Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum ”.
- Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “ Quid faciemus de arca Dei Israel? ”. Responderuntque: “ In Geth circumducatur arca Dei Israel ”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
- Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.
- Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: “ Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! ”.
- Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: “ Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro ”.
- Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum.
Vocabula difficiliora
abscindo, -ere, verbe — couper, trancher, détacher
limen, -inis, n. — seuil, entrée
calco, -are, verbe — fouler aux pieds, marcher sur
hodiernus, -a, -um, adj. — d’aujourd’hui, actuel
demolior, -iri, verbe déponent — démolir, abattre
circumduco, -ere, verbe — conduire autour, faire circuler
aggravo, -are, verbe — alourdir, accabler, peser sur
ululatus, -us, m. — hurlement, cri de lamentation
Index locorum
Abenezer — lieu d’Israël où les Philistins battirent Israël et prirent l’arche (1 Sam 4,1–11)
Azotus (Ashdod) — une des cinq cités principales des Philistins, sur la côte méditerranéenne (Ios 13,3)
Geth (Gath) — cité philistine, patrie de Goliath (1 Sam 17,4)
Accaron (Ekron) — cité philistine proche de la frontière judéenne (Ios 13,3)