Lectio XXXVI - Actus Apostolorum 7, 1-20

Le voyage de Paul

Lectio XXXVI – Actus Apostolorum, 27

  1. Ut autem iudicatum est navigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
  2. Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
  3. sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
  4. Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;
  5. et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.
  6. Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
  7. Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;
  8. et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
  9. Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
  10. dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”.
  11. Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.
  12. Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.
  13. Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
  14. Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;
  15. cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
  16. Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,
  17. qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.
  18. Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt
  19. et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
  20. Scriptum est enim in libro Psalmorum:
    “Fiat commoratío eius deserta,
    et non sit qui inhabitet in ea”

Vocabula difficiliora

vinctus, -a, -um, adj. — enchaîné, prisonnier
subnavigo, -are, verbe — naviguer à l’abri de, longer sous le vent de
pelagus, -i, n. — haute mer, large
transpono, -ere, verbe — transférer, transborder
ieiunium, -ii, n. — jeûne
onus, oneris, n. — charge, cargaison, fret
gubernator, -oris, m. — pilote, timonier

Index locorum

Adramyttium — port de Mysie, face à Lesbos
Sidon — port phénicien, première escale
Cyprus — Chypre
Cilicia — côte sud-est de l'Anatolie, face à Chypre ; province natale de Paul
Pamphylia — côte sud de l'Anatolie
Myra — port de Lycie
Lycia — sud-ouest de l'Anatolie
Cnidus — port à la pointe sud-ouest de l'Anatolie
Salmone (cap Sidero) — pointe est de la Crète
Boni Portus (Kaloi Limenes) — baie de la côte sud de la Crète
Lasaea — ville à environ 8 km à l'est de Boni Portus
Phoenice — port de la côte sud de la Crète, sans doute Loutro
Cauda (Gavdos) — îlot au sud de la Crète
Syrtis — hauts-fonds au large de la Libye, redoutés des marins